- CADURCI
- CADURCIpopuli Galliae Aquitanicae de quibus I. Caesar in 7. Commentario c. 75. scribit, Vercingetorigem Arvernum adolescentem cum Senonibus, Parisiis, Pictonibus, Turonis, Aulercis, Lemovicibus, Andis adversus Romanos sibi Cadurcos adiunxisle, et Lucterium Cadurcum cum Parte copiarum in Rutenos misisse, qui eani civitatem Arvernis conciliaverit, et a Nitiobrigibus et Gabalis obsides acceperit: ac postea Vercingetorigem Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos misisle: Cacurcos una cum Gabalis et Vellavis sub imperio Arvernorum esle consuevise. A'Strabone Καδουρκοὶ Cadurci adnumerantur 14. Gentibus inter Garumnam et Ligerim sedes habentibus, Aquitaniae finitimis, eique ab Augusto attributis; Plinio l. 19. c. 1. inter Rutenos et Nitiobriges Aquitaniae populos Cadurci; Ptolemaeo quoque in Aquitania Καδοῦρκοι. Caturci, Catorci et Cadorci a recentioribus scriptoribus non raro vocantur, d in t, et u in o conversis. In culcitis praecipuam gloriam Cadurci obtinent. Galliarum boc, et tomenta pariter inventum: uti ait Plin. loc. cit. Nimirum tomentum Lingonum, culcita Cadurcorum inventum fuit. Unde alterum tomentum Lingonicum et Lingonicum stramen dictum est; culcitam veteres nomine Gentis inventricis Cadurcum vocavêre. Iuvenalis in Sat. 7. v. 221.Institor bibernae tegetis, niveique Cadurci.In veteri Epigrammate Sulpicia Poetria Cadurcas fascias, lineas fascias e lino Cadurcino vocat his versibus de Sole,Ne me Cadurcis destitutam fasciis,Molli Caleno concubantem proferat.Adicit Plinius, Gallias censeri reditu lini, et Cadurcos, Caletos, Rutenos, Bituriges, ultimosque bominum existimatos Morinos, immo vero Gallias universas vela texêre. Cadurcorum fines Cadurcinum absolure vocat Gregorius in l. 4. c. 42. ubi pagi vel termini aut territorii nomen subauditur. Vocant et Cadurcinum Gesta Francorum in c. 32. et Gallus in litteris ad Desiderium Cadurcorum Episcopum, aliique: Cadurcum Palladius Episcopus in Epistoia ad eundem Desiderium: Pagum Caturcinum Fredegarius in l. 5. ac ultimi Cbronici c. 57. Gesta Dagoberti, ac liber de Vita Leodegarii Augustadunensis Episcopi, Ermenario eius succeslori nuncupatus. De pago Cadurcino vel Cadorcino Nostri olim fecerunt Caorcinum, et agrum Cadurcinum appellaverunt le Caorsii vel Caborsin, aut la terre et pays de Caborsin, ut in pactione inter Ludovicum et henricum Reges A. C. 1259. facta, in pactione Britiniacensi et alibi non raro appellari observavit Petrus Pitboeus: Cadutcos ipsos seu incolas pagi Cadurcini Caorcinos nuncupaverunt, Caborsins, quasi Cadurcinos. Nunc pagum quidem Cadurcinum vocitant le Querci, c in qu, a in e commutatis; Cadurcos vero les Quercinois, i. e. Cadurcinos vel Cadurcinenses. Pagus Cadurcinus dividitur in superiorem, et inferiorem. Superiorem, le baud Querci, occupant Cebennae: inferior, le bas Querci, sub Cebennis iacet. Hic olim fons, haec patria foeneratorum fuit, qui per totam Galliam, et per Britanniam insulam Italiamque diffusi, Mercatores se ac Cambitores Papae dicebant, et iniquis exactionibus debitores suos vexabant: adeo ut non ipsi modo, sed etiam Senonenses, et alii cuiusvis nationis feneratores, communi nomine Caursini appellarentur. Eorum meminit praeter ceteros Matthaeus Parisiensis, in rebus A. C. 1253. bis verbis. Usurarii Transalpini, quos Caursinos appellamus: item, Caursini manifesti usur arii, quos Sancti patres, quos vidimus et audivimus, a pautibus Franciae eiecerunt. In A. C. 1240. Rex (Henticus III.) Caursinis, praecipue Senonensibus terram suam mterdixit. Idem, veri Caursinos, quasi causantes, vel capientes et ursinos nuncupari ait. Nomen hoc feneratoribus cum Cadurcis, tum etiam aliis eorum exem plô iniquum fenus exercentibus, Angli imposuisle, mihi videntur omnium primi, quod eos primi experti eslent nomine Papae graslantes, quod Cadurci cum Aquitania iam inde ab anno 1154. Anglorum Regibus rarere coaeperant. Caput Cadurcorum seu urbs princeps Δουηώνα a Ptolemaeo dicitur, i. e. Doveona. Sed Δηούωνα vel Δτούωνα legi apud Ptolemaeum cum Scaligero ac recentioribus malim; h. e. Devona aut Divona. In tabula Peutingeriana maioribus litteris notantur Cadurci, et urbs eorum Bibona corrupte pro Dibona sic. Aginnum, Excisum, (Eyxse Abbatiâ illustre) Diolindum, Bibona, Varandeto, Carantomago, Segoduni. Ubi Bibonam Dibonam esle vel Divonam Cadurcorum, et ita restitui oportere, vel ex eo intelligitur, quod Cadurei sunt inter Nitiobriges et Rutenos, et Divona Cadutcorum inter Aginnum Nitiobrigum ac Segodunum Rutenorum. Certe Magno qui notas Tironis et Senecae multis de suo additis collegit, ac Notas etiam iuris, quae exstant inter opera veterum Grammaticorum, Regi Karlo distichô dedicavit, Divonnam vocat. Cadurcus, (inquit) Divonna, i. e. Cadurcus, cuius caput est Divonna vel Divona. Divonam autem fontem Deorum vel fonte divinum linguâ Gallicâ siguificâsle Ausonius docet, quod nomen non capiti modo Cadurcorum, sed etiam fonti Burdigalensi fuit. Diu Deus, Wonam Gallis fons erat, si Blondello creditur: vel potius ut existimo, Diu fons, Ona Celtis Dea exstitit: inde Epona Gallis equorum Dea. Divona nuncupabatur caput Cadurcorum, a magno fonte ibi prorumpentem quem nunc fontem Cartusiensium vocant, quô quatuor molae vertuntur. Postea Divona Gentis cuius caput erat, appellationem ex more accepit, dictaque est Cadurci. Paulinus Presbyter apud Gregorium nuncupat Aletbium Cadurcis praeter ceteros dignum Domino Sacerdotum, et totius fidei veligionisque custodem. Boetbius Episcopus de Cadurcis Concilio Agathensi subsoripsit, et Anrelianensi 1. ubi>Episcopum Ecclesiae Cadurcinae se vocat. In veteribus Notitiis provinciarum et civitatum Galliae nuncupatur civitas Cadurcorum, et inter provinc. Aquitanicae primae civitates 8. quintum locum tenet; apud Gervasium Tisleberiensem et in recentioribus Notitiis quartum: civitas Caturcorum, Catorcorum eriam ac Cadorcorum nonnumquam dicta corrupte Cadurcum urbem, aut absolute Cadurcum plerumque Gregorius appellat: Cadurcam urbem Desiderius cius Episcopus, Sulpicius Biturigum Episcopus in Epistolis ad Desiderium et ad Verum Rutenorum Antistitem, aliique: Cadurciam oppidum Eginbardus, ac Veteres verum Francicarum Annales. Aimino et Hugoni Floriacensibus monachis inter Aquitaniae urbes cgregias 3. aut 4. locô numeratur Cadurx. Nostri Cabors; Cabours Vascones vocitant. In ea urbe est locus las Cadurcas nuncupatus: quam urbem Olitis flexuosô recursu maiore ex parte circumdat atque complectivur, fluvius Lot vulgo dictus, tribus ibi pontibus lapideis iunctus. In ea urbe vestigia aquaeductuum, rudera Amphitheatri, et rupes perfossas hodieque cerni aiunt. Sanson Geographus Regius multum sudat, ut nobis persuadeat uxellodunum oppidum in agris Cadurcorum, naturâ loci egregie munitum, in monte positum ac praeruptum undique, non esle Puecb d'Usselou, vel lo Puecb d'Ussoldun, nec Martellum ei proximum, nec Capdenacum; sed caput esse ipsum Gentis, nimirum civitatem Cadurcorum. At caput Gentis vocabatur Divona, ut supra docuimus, non autem Uxellodunum: quod oppidum quidem Cadurcorum fuit, seu castrum in finibus Cadurcorum; caput Gentis numquam fuit. Certe oppidum Uxellodunum in clientela fuisse Lucterii Cadurci Hirtius l. 8. Bell. Gall. c. 32. seribit: quod in caput Gentis minime convenire nemo non videt. An enim Lucterius Cadurcus, summae quidem homo audaciae, et apud cives quondam integris rebus multum potens magnaeque auctoritatis, sed certe tamen privatus, patronus esse potuit eius urbis, quae caput Gentis suae esset, ac sic patriam suam ac Cadurcos omnes in clinentela habere? Frontinus quidem uxellodunum Caesaris, in l. 3. Strategematon, c. 7. ex. 2. Cadurcorum civitatem vocavit, quô nomine veteres Notitiae caput Gentis Cadurcorum designavêre. Sed apparet Frontinum improprie locutum esse, et nomine civitatis Cadurcorum non primam aut maximam totius Gentis urbem, verum unum aliquod ex minoribus oppidis Cadurcorum designavisse. aut certe ei, sicut Sansoni, placulisse, uxellodunum pro capite Cadurcorum lvabere: qui error pluribus refelli non meretur. In Vita S. Desiderii Cadurcorum Episcopi invenio, Desiderium praeter civitatis Caturcae opera, castellum etiam Caturcum, quod antea nudum paene ac exiguum videbatur, conspicuâ quâdam munitione ampliavisse, erexisse ac sir mavisse, Ecclesias, domos, portas, turres murorum ambitu ac quadratorum lapidum compactione munivisse. Quod castellum Cadurcum mihi videtur esse Querci, locus Divonae Cadurcorum proximus, et ab ea Olite interfluente divisus. In pago Cadurcino est et rupes Amatoris, Roquemadour, ad rivum, qui in Duranium defluit, peregrinationibus votivis locus olim celeberrimus. Hadr. Vales. Notit. Gall.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.